Latin
Liber Septimus., LVI.
Symmachus, Epistulae 56
Not analysed yet
Tua nos hortatur humanitas opem poscentibus non negare, pro Theodulo autem scribendi mihi ad te causa propensior est, cum sit colonus agrorum meorum atque illi debita magis quam precaria cura praestetur. serva igitur consuetudinem tuam et precibus meis, ut mos tuus promittit, inflectere, ut quidquid culpae aut erroris incurrit ,contra illius meritum meo digneris interventui relaxare. vale.