Latin
Liber Septimus., Section 55
Symmachus, Epistulae 7.55
Not analysed yet
LV. Saepe nos, ut condecet, litteris muneraris; obsolescere enim quadam silentii rubigine animorum foedus existimas. facis officium germanis studiis animisque conveniens ,pro qua re vicem tibi sermonis referre non distuli: cuius ea solutio est, ut me adfectui tuo etiam nunc sentiam debitorem. omnia enim facili vicissitudine et conpensatione redduntur. contractus vero amicitiae et religionis aeternus est. vale et ad scribendum esse diligens persevera. nos litterarum solacia suggeremus; quibus aut animum mulceas occupatus aut vicem referas otiosus. vale.