Latin
Liber Sextus., XVI (XVII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.16
Not analysed yet
Praevidi, quem metum vobis fama aegritudinis meae posset incutere. quae cum soleat supra verum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem videtur aequasse. itaque ubi primum mihi formare litteras per valetudinem licuit, non distuli lenire apud vos stilo, quae vulgata credideram, et quamvis modificandae sollicitudini vestrae prior sermo sufficeret, ad fidem tamen securitatis adtestatio secunda proficiat. interea de ordinando reditu facite noverim. quid consilii ceperitis. fateor enim molliore me esse adfectione post discrimen salutis nec ulterius posse suadere ,ut desiderio meo vestrum otium praeferatis.