Latin
Liber Sextus., XVII (XVIII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.17
Not analysed yet
Amicitia animis non annis aestimatur; rudis igitur tibi eorum non videatur aspectus ,quorum in te cultus annosus est. hoc eo spectat, ut noveris Auxentium et Marianum filios meos pudentissimos iuvenes inter laudatores tuos loco priore censeri, atque ideo non cognoscendos novo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos. nunc illis proficiscendi adtulit causam medicorum coactu imperata curatio. nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant: sed maiorem iudicant in tuo congressu esse medicinam. tibi igitur adsignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adieceris. vale.