Latin
Liber Sextus., XXV (XXVI). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.25
Not analysed yet
Zenodorus filius meus nondum te consuetudine propiore cognovit sed fama conciliante iam suspicit. nam cum propere Lucanos ac Brittios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. hunc in amicitiam tuam tamquam mystagogus induco atque in me recipio dignum esse, quem diligas. si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus adventantis inveniat eamque continuo experiatur facilitatem pectoris tui, quam scit numquam delatam esse novitati.