Latin
Liber Sextus., XXVI (XXVII) a. 396. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.26
Not analysed yet
Diu mecum ipse contendi, ut ad vos pignus commune dimitterem, sed vicit adfectio maxime adsurgente specula sufficientium conditorum. nam viginti dies urbis alimoniis parca interim promittit expensio. praeterea amplissimi ordinis secunda conlatio accessurum securitati aliquid pollicetur. nihilo minus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit. redire igitur ad vos iumenta praecepi agens gratias, quod necessitatem fratris vestri congruis adminiculis iuveritis. legatorum adhuc vacillat electio. nam Postumiano et Piniano, quos a principio mandatis suis senatus agnoverat ,tertius Paulinus adseritur, et divisis in studia partibus adhuc differtur utilitas. quae cum terminum confirmationis acceperit, plana ad te cognitio deferetur. vale.