Latin
Liber Sextus., XXVIII (XXVIIII) a. 397. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.28
Not analysed yet
Si quid homini tutum est, in spem vitae redisse me nuntio post internorum dolorem ,qui me vobis repente subtraxerat. si quid igitur vobis asperum famae licentia nuntiavit, antiquet oblivio. praecipue autem de vobis impetratum volo, ne inprovida sollicitudine recurratis; sed quia res versa est ad salutem, iustis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini.