Latin
Liber Sextus., XXVII (XXVIII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.27
Not analysed yet
Vberius scribendum est, si commendentur incogniti; Iustini autem gravissimi atque honestissimi viri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit . satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis. quae vero ad nos pertinent, et proxime unanimitati vestrae litteris indicata sunt et nunc ipsius ore pandentur.