Latin
Liber Sextus., XXXXIIII (XXXXV). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.44
Not analysed yet
Redundantis est operae memorem commonere, sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum servare patiuntur. quare ut amici communis Herculii c. v. votiva mandata acriter exequaris, orare non desino. facit autem cum studio sanetae unanimitatis tuae adsensio propinquorum. siquidem filius meus Valentinus adseruit, se quoque consultum litteris Iuliani eadem, quae volumus, de nuptiarum pactione suasisse.