Latin
Liber Sextus., XXXXV (XXXXVI). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.45
Not analysed yet
Postquam te iactatam conperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus evanuit. nam, ut ait Hippocrates, praesentia hebetantur incommoda ,si cui dolor maior accesserit. expecto igitur, ut accepto de te indicio laetiore in priores curas revertar. cetera in hac consternatione animi mei tamquam intempestiva praetereo. et tamen commonitorium iunxi, quod velim redacta in tranquillum sanitate consideres. vale.