Latin
Liber Sextus., Section 6
Symmachus, Epistulae 6.6
Not analysed yet
VI a. 398? SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Tamquam adhuc negotiorum vestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. at ego unanimitati vestrae utriusque exitum causae iampridem retexui, et credo in manus vestras per milites vicarianos delata, quae scripseram. merito enarrata et conperta non repeto; hoc solum etiam nunc notitiae vestrae ostentationis pudore subtraxeram ,misisse me necessarias litteras, quibus amici de tutoris fraudibus instruantur. et puto, si fors inceptum iuvet, decernendum aliquid, quo frangatur obnoxius. quod vero iter ad proxima urbi praedia distulistis, quamquam vestri cupientissimus inprobare non possum. allegastis enim piam causam morarum, atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae adfectationis antefero. haud scio, an morantibus vobis aliqua invitatio nos potius in Campaniam possit educere. sed hoc relinquatur eventui; nos interim mutua desideria scriptione foveamus. solaciis enim leniendus est animus, quotiens protelantur optata. vale.