Latin
Liber Sextus., Section 7
Symmachus, Epistulae 6.7
Not analysed yet
VII a. 397. SYMMACHVS NICOMACHIS FILIIS. Taburnius evocatum me esse non siluit, et fortasse miremini, nihil super ea re meis paginis indicatum; sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreveram ,inanis esse operae iudicavi inrita ad vos et dissimulata perferre. credo autem sanctae unanimitati vestrae inconperta non esse, quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. nam et fractam valetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini ,et eruptiones fluminum usque ad metum diluvii conperistis, pontium quoque ruinas et montium labes apud vos, ut arbitror, fama non tacuit. ex quo factum est, ut ceteri quoque veniam postularent, quos similis accitus exciverat, praeter Arcentium et Euangelum, quorum alterum vigor adulescentiae, alterum incautus animus obiecit incertis. intellego vos profectione hominis non amici posse terreri; sed ut hunc scrupulum reiciatis admoneo. nam et meis litteris multa curata sunt, et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. quare curarum vacui agite otium meque, ut facere dignamini, scriptorum adsiduitate refovete. vale.