Latin
Liber Sextus., LXV (LXVI) a. 398? Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.65
Not analysed yet
Scribenda non desunt. sed horret animus loqui dura memoratu. video tamen faraam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in maius praesentia nuntiabit. id ne accidat, breviario addito noscenda decurrimus, ut neque litterae ,quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. sed de his hactenus. filiae meae valetudo gravior mihi ceteris est? quibus nunc animus asperatur. expecto igitur, ut illi deo iuvante ad salutem esse omnia nuntietis. de qua si voto apta conperero, pars ista solacii curarum quoque mearum reliqua mitigabit.