Latin
Liber Sextus., LXVI (LXVII) a. 398. Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.66
Not analysed yet
Paucis a patria diebus afuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia civium poposcerunt. nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus recursum tantisper morantes, ne preces expectasse videamur. quo si facere ex sententia religionis tuae ante voluissem, et vitassem periculosa, quae post secuta sunt, et expectatio mei plus dignitatis habuisset. sed una fuit huius consilii ratio. ne quibusdam loco pulsus viderer et verecunda discessio verteretur in notam timiditatis. de Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque adsentiente rescripsit. circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium, indicio erunt litterae, quas nuper Euscius misit. peto ergo, ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiatis, si validius iusta nostra defenderit. ipsam hominis nostri epistulam misi, ut temptamenti insolentiam de eius moribus aestimetis, quem certum est a vobis nolle reprehendi. petieram superioribus scriptis, ut Puteolani praetorii mei latus, quo imus ad balneas, dispositione clivi mollioris ornares. si dilata res est, peto rursus, ut facias, si impleta, rescribe, quo gaudeam . vale.