Latin
Liber Sextus., LXVIII (LXVIIII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.68
Not analysed yet
Quamquam sperem praefata dei venia mox in conspectum mutuum nos esse venturos ,tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis. sume igitur praelibatam salutationem, quam tibi boni auspicii gratia adhuc stilo inpendimus ,sed voce proxime deferemus. vale.