Latin
Liber Sextus., LXVIIII (LXX). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.69
Not analysed yet
Eleganti commento silentium vestrum purgare voluistis: allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quamdiu secunda succederent, ut ea, quae intermissio scriptionis ante celaverat, laetioribus indiciis proderentur. sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt, et haec sera admodum visa sunt. augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. et tamen suscensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit. modo memento curam stili inter praecipua et prima sortiri, ne huius exempli recordatio maiores denuo nobis adferat metus, dum credimus sub expectatione meliorum rursus aliqua adversa reticeri . vale.