Latin
Liber Sextus., LXXXI (LXXXII). Symmachus Nicomachis Filiis.
Symmachus, Epistulae 6.81
Not analysed yet
Omnes ad nos natalicii convivii copias transtulistis; sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festivitas, quod non vobiscum potius cuncta consumpsimus. quorum contuitus atque convictus commendare nonnumquam solet etiam parca convivia. quare et vobis et communi pignori, cuius sollemnem diem sedula religione celebrastis, uberes precamur annos et recursum in haec eadem festa numerosum. decet enim pios parentes inoffensa felicitas. nobis Tiburis aura blanditur ,sed contra exasperat animum male gesta ratio vilicorum. neque ager cultura nitet, et fructuum pars magna debetur, nihilque iam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur aut cultui. vale.