Latin
Liber Septimus., Ad Symmachum Filium.
Symmachus, Epistulae 7.1
Not analysed yet
I a. 399. SYMMACHVS SYMMACHO FILIO. Sume alacer paterni sermonis auspicium et deinceps officii parilis in nos esto munificus. simul accipe, quod voto tuo congruit, fasces praeturae tuae in eum annum feliciter proferendos, cui advocata numinum voluntate ego quoque laetus intersim. optato igitur laetare processu et propagatos tibi annos vitae atque honoris interpretare longiora enim fiunt, quae differuntur, nec dubites utrique nostrum prospexisse fortunam ,ut et tuus magistratus iuvetur praesentia patris et ego festorum tuorum coram defruar voluptate. vale.