Latin
Liber Septimus., CXV. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.115
Not analysed yet
Duo mihi pariter iucunda delata sunt: primo sermo tuus, qui etiamsi posset esse contimius, fastidium non moveret. dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus adventus. quem ego in numerum bonorum esse referendum. priusquam morum ipsius periclum facerem, ex praerogativa tui testimonii iudicavi; sed ubi propiore congressu probitatis eius ornamenta patuerunt, adverti minus eum, quam ratio postulavit, per verecundiam praedicatum, ne ipse laudationem suam mandatam litteris videretur ingerere. pro his ergo muneribus optatum tibi solvo responsum, quo me agere ex sententia et frui commoda cum meis valetudine recognoscas. huic autem rei nihil adiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri.