Latin
Liber Septimus., CXVI. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.116
Not analysed yet
Scis pro insita tibi humanitate, quid parvulis et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur. merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro inlustris memoriae vivi Severi filiis, qui nisi bonorum iudicum iuventur auxilio, praedae atque iniuriae subiacebunt. quidquid igitur eorum poscit utilitas, favor tuus non gravetur inpendere, ut publico saltem defendantur adiutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur.