Latin
Liber Septimus., CXVIII. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.118
Not analysed yet
Certum habeo. nihil apud animum tuum amicorum litteris esse iucundius, et ideo promptissime frequento conloquia, quae scio apud eximium virum magni esse momenti. superest, ut ipse, quam benigne litteras meas sumis, tam libenter indicia propriae sospitatis emittas.