Latin
Liber Septimus., CXVII. ad Patrvinum.
Symmachus, Epistulae 7.117
Not analysed yet
Exsortem te sermonis mei esse non patior neque ab scribendi perseverantia silentii tui imitatione deducar. scio enim plerumque non amicitiae neglegentia sed obstrepentibus curis officia retardari. velim |. . . . . . credas et in posterum curam capessas integrandi istius muneris. quod ipse iam pridem moraris ero promptior litteris exhibendis, qui ne nunc quidem tempero, cum gratiam mutuam non reporto.