Latin
Liber Septimus., XXV. Symmachus Attalo.
Symmachus, Epistulae 7.25
Not analysed yet
Si respondisses epistulae meae, levasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate iuvisti. repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata victoriam. et scio ex abundanti posse te facere, quod nos multo sudore destringimus. sed quia invides bona verba lectoribus, ne vim facere existimer avaritiae tuae, dispendium meum devoro. vale.