Latin
Liber Septimus., Ad Macedonium. XXVI a. 397? Symmachus Macedonio.
Symmachus, Epistulae 7.26
Not analysed yet
Audeo te in agrum Lavinatem meum post Tiburtes rogare delicias, nec sum religiosi desiderii longus precator. ea quippe inter amicos petitionum debet esse condicio ,ut praestantibus prona videantur, quae sunt magna poscentibus. vale.