Latin
Liber Septimus., XXXX. Symmachus Decio.
Symmachus, Epistulae 7.40
Not analysed yet
Iamdudum curis publicis absolutus relegere iter potius quam auspiciis litterarum lenire amicorum desideria debuisti. nam si tibi valetudo ex sententia suppetit, quid causae esse dicam, quod diu in Campania demoraris? an ut nos amantissimos tui diu defraudes iis bonis, quae in te solemus amplecti? quin immo urbis nostrique reminiscere, et dum oportunitas aestatis invitat, iter festinus usurpa, ut longa absentiae tuae damna tandem optato reditu sarciantur. vale.