Latin
Liber Septimus., XXXXI. Symmachus Decio.
Symmachus, Epistulae 7.41
Not analysed yet
Quo abiit promissorum fides? speranti mihi recursum tuum litteraria levamenta tribuisti. potuit iucunda nobis huius muneris esse perceptio, si nihil grandius spopondisses . an veritus es deliciarum tuarum consularem virum testem? nihil egit haec cautio: oculis subtracta miracula auribus deprehendo. nam ut quisque nostra offenditur parsimonia, te abesse suspirat, atque in contumeliam convivii mei palam desideraris . seiet haec senatus, audiet populus! neque enim possum aliter ulcisci absentiae tuae iustum dolorem. vale.