Latin
Liber Septimus., LXXXVIIII (LXXXVIII) a. 399. ad Messalam.
Symmachus, Epistulae 7.89
Not analysed yet
Iamdudum litteras meas in manus tuas credo perlatas, quibus allegavi, quod iudiciis adprobatum est, amicum meum Iucundum quamquam tui examinis cupidum per valetudinem non posse proficisci. huius in dies morbus augescit, et ideo repeto postulatum, ne incidat invidiam contumaciae, qui miserationem meretur. et sane civili causae nihil decerpet humanitas, si ad vicarium vestrum transferatis examen. nam pariter et laboranti detrahetur iniuria et negotio finis eveniet.