Latin
Liber Septimus., LXXXX (LXXXVIIII) a. 399. ad Messalam.
Symmachus, Epistulae 7.90
Not analysed yet
Probavit effectus non inmerito a me sperata, quae praestare dignatus es, magisque me culpam potuisse contrahere, si apud amantem praetorias pignoris nostri necessitates pudore tacuissem. ornari ergo nos gaudeo frequentibus amoris tui testimoniis ,et volo speres, quidquid gratiae editio nostra quaesiverit, ad tua beneficia me cedente referendum.