Latin
Liber Septimus., LXXXXIIII (LXXXXIII) a. 398–399. ad Longinianum.
Symmachus, Epistulae 7.94
Not analysed yet
Honor militiae vestrae dandis beneficiis |enitescit. cum igitur te meritorum ratio summis proximum faciat, famae et gratiae decus benignitate conquire. nec procul abest, de quo huiusmodi fructum capessas. iuvan|dum enim tibi filium meum Desiderium litterae meae ingerunt, virum praeter fortunam cunctis rebus ornatum, quas sibi potest hominum cura praestare. sed illa quoque cum eo in gratiam, si faveris, revertetur. restat, ut velis, quod pro loci ac meriti tui viribus potes: facile inclinatum amici nostri negotium depulsa lite sanabis.