Latin
Liber Septimus., LXXXXV (LXXXXIIII) a. 398. ad Longinianum.
Symmachus, Epistulae 7.95
Not analysed yet
Amplecti amicitias domini et filii mei Flaviani ante dignatus es. sed nunc tempus datur, ut illi documenta verae familiaritatis exhibeas. sacris enim d. n. Honori augustissimi principis litteris ad officium magnifici consulis evocatus occasionem dabit, qua et ipsius meritum iudicio tuo pateat et tua in eum clarescat adfectio. interea partes parentis meus interventus exequitur, nec in dubium venit, quid habeat ponderis pignorum commendatio apud eum, qui suos diligit. haec autem summa est desiderii mei, ut in animo tuo reperiat amorem meo similem.