Latin
Liber Septimus., LXXXXVI (LXXXXV) a. 399–400. ad Longinianum.
Symmachus, Epistulae 7.96
Not analysed yet
In favorem me Dynami cohortaris, cuius tibi amore non cesserim. est enim vir artium bonarum cultus ornatu. libens itaque in tuam concedo sententiam dignumque esse praedico, qui nostro ordini copuletur; sed adicienda est ei praerogativa militiae, ut beneficio allectionis utatur. his quippe tantum munia relaxari divalia statuta voluerunt ,quos honor castrensis inluminat. si igitur et hoc insigne detuleris, quod annonarum et evectionum cumulet adiectio, prono cursu in consulares legetur. quare in tua manu est et illius meritum et meum studium supplementis talibus adiuvare. interea nimis miror, quod in viro inlustri Flaviano domino et filio meo nec gradum honoris nec ius amicitiae cogitasti. nam cum praestans auctoritas tua vinarii tituli debita flagitaret, |usque ad officii multam contemptione progressa est. patienter admitte, neque praefecturam neque amantissimum tui virum tali contumelia debuisse perstringi. quaeso igitur, ut tantum ei posthac deferre digneris, quantum tibi invicem convenit exhiberi. ego certe amborum parens nihil a te patior stridoris emergere ,quin immo officiis religiosis crescere inter vos causas mutui amoris exopto.