Latin
Liber Septimus., Section 98
Symmachus, Epistulae 7.98
Not analysed yet
LXXXXVIII (LXXXXVII) ante a. 399. AD LONGINIANVM. Iamdudum desiderabam litteras tuas: nunc inmodica animi gratulatione suscepi. debita igitur reverentia et amore respondens adicio postulatum, |ut in reliquum frequentare digneris munus optabile, quod sponte tribuisti. sed in hac postulatione non opus est conmorari. neque enim petitio mea debet elicere, quod tua promittit humanitas.