Latin
Liber Septimus., LXXXXVIIII (LXXXXVIII). ad Longinianum.
Symmachus, Epistulae 7.99
Not analysed yet
Cultum amicitiae libenter exerceo. video enim mihi a te talionem curae parilis non negari; magnus autem diligentiae incentor est amor tuus. quare beneficii loco exprobrare non possum, quod ex debito officio defero. ipse enim tibi auctor es officiorum meorum, quae scribendi adsiduitate sollicitas.