Latin
Libeb Octauus., XXIII a. 396. ad Marcianum.
Symmachus, Epistulae 8.23
Not analysed yet
Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat, videor plene hoc anteloquio scribenda conplexus, de tua sanitate votum, de mea gaudium . sed epistulas breves esse non pateris. quae igitur ὑπόϑεσις erit paginae longioris ? ubi sim, quid egerim –nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est –,si placet, prosequar. principium voluptatum de Formiano sinu nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. hos ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos. plusculos in eo litore dies sed deliciarum parcus exegi tantum caeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. adfuerunt pignora mea, quorum cupiens nostra urbe processeram. nec fuit operae mox ulterius iter adgredi, cum praesto essent desiderati. illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum litus interiacet. nunc mutuis invitationibus aut in Baulos aut in Nicomachi Gaurana migramus. amicorum subinde mihi adfluentium largiter est. non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate et rerum copia putes. ubique vitam agimus consularem et in Lucrino serii sumus. nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum nec ulli iuvenum procaces natatus. scias nullum esse in luxuria crimen locorum.