Latin
Libeb Octauus., XXIIII a. 396. ad Maximianum.
Symmachus, Epistulae 8.24
Not analysed yet
Nihil inter te et optimum parentem tuum re aut adfectione divisum est. ergo et litteras, quas ad eius reverentiam misi, ut omnium particeps in acceptum referre potuisti . sed iam colendus es nobis etiam tuo nomine. praeterea cavi, ne respondente uno inputaretur munus duorum. convenit tamen brevitas huic paginae, quia relatu digna praecerpsi. quare sermonem istum tamquam amoris in te nostri testem tenebis. verum te in rescribendo decet esse prolixum. neque enim par condicio est a me iterati ,utrique autem vestrum singularis laboris. duos meatus repleri uno fonte difficile est; uni alveo abunde influunt duplicata principia.