Latin
Libeb Octauus., XXVI a. 396. Gregorio.
Symmachus, Epistulae 8.26
Not analysed yet
Dedi ad parentem tuum litteras, quibus contentus esse potuisti. nam ut est utrique vestrum unus animus, ita satisfaceret idem cultus ambobus. sed metui imitationem ,ne mihi alter e vobis duorum vice et ore rescriberet. quare, ut in honore numinum solet fieri, litationi addo donarium, breve, fateor, et quod tu prolixius esse voluisses, sed in adiectis mensura non quaeritur. ipse copiam redde brevitati, quia familiares paginas eos oportet extendere, quibus non est necesse geminare.