Latin
Libeb Octauus., Section 25
Symmachus, Epistulae 8.25
Not analysed yet
XXV a. 396. AD ALBINVM. Credo arbitreris, circumsessum me Campaniae amoenitatibus scribendi ad te hactenus neglegentem fuisse. non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam sepeliant voluptates. insolitis omnia necessitatibus strepunt et oneri cessere deliciae. quare negotium pro otio repperi, nec possum facile ad haec amicitiae munia animum retorquere. spondeo tamen reverentiae tuae, quod litteris meis praeferas. relegere ad vos iter avidissime studeo. eadem quippe me causa, quae vetuit scribere, cogit redire.