Latin
Libeb Octauus., XXXXVIIII (XXXXVIII). ad Vitalem.
Symmachus, Epistulae 8.49
Not analysed yet
Diu sanitati pariter ac venustati litterarum tuarum mediocris eloquii conscius respondere dubitavi, sed religio rupit timorem. malui enim tibi stilo quam superbia displicere. quidquid igitur hoc est, quod tenet pagina, quaeso, ut boni consulas teque submittas ad mediocritatem scriptorum meorum, ne retundatur officium meum. dum desperatur imitatio. vale.