Latin
Libeb Octauus., L (XXXXVIIII). ad Iovium.
Symmachus, Epistulae 8.50
Not analysed yet
Iamdudum datis ad te litteris mutua scripta non merui, et tamen propositum meum servans honorificentiam scriptionis instauro. credo enim, quod negatam primo officio vicem vel nunc impetrare possit iteratio.