Latin
Libeb Octauus., Section 5
Symmachus, Epistulae 8.5
Not analysed yet
V a. 375–376. AD PRISCILLIANVM. Essent mihi gratae litterae tuae, vel si nihil de meis apud Africam meritis ac laudibus continerent; nunc ut mihi decus aliquod, ita tibi pro mutua amicitia gaudium praestiterunt. hinc factum est, ut epistulam laetus emitteres. exultans quippe animus gloriatur et ostentatione sui non potest abstinere. pro tanto igitur in nos amore deorum te benignitas muneretur. etenim eum ipse me non esse solvendo dignum arbitrer, ad vicem meae gratiae favorem tibi praesidii caelestis exopto.