Latin
Libeb Octauus., Section 6
Symmachus, Epistulae 8.6
Not analysed yet
VI. AD SEVERVM. Gratae sunt quidem semper litterae tuae; nunc autem legentis animum momorderunt ,cum te indicarent morbi diuturnitate macerari. quaeso custodes bonorum, valetudini tuae medicas applicent manus, ne optimi senatoris longa vexatio |fidem faciat, nihil curare caelestes. a qua ego opinione dissentio, teque protinus ope salutarium potestatum solidae sanitati praesumo reddendum, si modo ipse plenus spei laetis cogitationibus elucteris adversa.