Latin
Libeb Octauus., LXII (LXI). ad Romulum.
Symmachus, Epistulae 8.63
Not analysed yet
Non sum opinionis ambiguus, expectari litteras meas. nam ego quoque parem desiderii inpatientiam de epistulis tuis patior. una igitur est nostri causa sermonis, ut tuum merear; cuius, ut in potu fontium, ideo maior est sitis, quia sapor dulcior. vale.