Latin
Libeb Octauus., LXIII (LXII) a. 398. ad Lampadium.
Symmachus, Epistulae 8.64
Not analysed yet
Admonueras, cum proxime urbe digrederer, si vellem tibi aditum scriptionis aperire ,ut prior litteras inchoarem. satisfacio voluntati tuae, quae observantiam prisci moris amplectitur. absolutus igitur hac religione erumpe in familiaris stili munera mecumque communica, quidquid in administranda urbis tutela ex bono publico feceris. nec quidquam vero scribentis detrahat pudor, ne voluptati meae damno sit epistulae verecundia.