Latin
Libeb Octauus., LXXIIII (LXXIII). Antiocho.
Symmachus, Epistulae 8.75
Not analysed yet
Certum habeo, nihil te litteris meis antiquius aestimare; nam mihi quoque eadem de tui sermonis iucunditate sententia est. merito amicitiae munus adripui; quod si pari lance reddideris, studium meum incitamento religionis acuetur. vale.