Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 1
Symmachus, Epistulae 9.1
Not analysed yet
I a. 380–382. AD PALLADIVM. Si amicitiae veteris memoria perseverat nec ulla oblivione tenuata est, credo. quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi, multum relaturus gratiae, si officio vicissitudo respondeat. nunc te pro amico meo Benedicto oratum volo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa privavit, ut innocenti fautor adrideas nec eum publicae felicitatis, quae ad universos pari ratione manavit ,solum exortem esse patiaris. interest enim serenissimorum temporum gloriae, ut sicuti omnibus in hac vita positis ac locatis communis est caeli spiritus, lux diei, ita clementiam maximi principis nostri sentiant vota et fata cunctorum. vale.