Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXVII (CVII) a. 394.
Symmachus, Epistulae 9.118
Not analysed yet
Exprobraveras mihi antehac feras, quibus non est usa quaestura filii mei. mordebar commemoratione irriti beneficii, de quo arguere amicum nec conpotem gratiae debuisses; tu vero etiam pretia, ut vir excellentissimus communis frater Protadius allegat, nec speratae nec traditae rei expostulas. . . . . . . me, si credis, a verecundia ad pecuniam translata conventio; minus enim grave est debitorem quam ingratum videri. est igitur optio tua. . . . . . . quos tempestate dicis amissos, naufragia taxare. habes in manu, quanto aestimare mihi debeas inefficacis voti benignitatem; tantum maneat amicitia nostra nihilque fortunae in eam liceat. summam pone dispendio, nou subducam pecuniam meam navis tuae casibus.