Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXVIII (CVIII).
Symmachus, Epistulae 9.119
Not analysed yet
Hospitem tuum Faustinum senatus amplissimus in societatem recepit. tanta apud nos testimonii tui antiquitas fuit, ut differri, quae velis, instar iniuriae sit. tibi igitur acceptum ferat studium totius ordinis; nam ut beneficio sacro debet dignitatis impetrationem, ita tuo decreti nostri celeritatem.