Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXI (CXI).
Symmachus, Epistulae 9.122
Not analysed yet
Promptum mihi atque declive negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae vendito. quippe ubi primum spectabilem virum Faustum tua epistula, meus sermo convenit, ut Epiro mancipium, de quo ambigitis, in examen accersat, nequaquam adversatus est postulatis. spero igitur, accitu eius brevi adfore hominem, quem vestrum alteri disceptatio familiaris adiudicet. sed de hoc satis verborum est. te oratum volo, ut nos subinde scriptorum honore locupletes, et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras.