Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXII (CXII) a. 392–393.
Symmachus, Epistulae 9.123
Not analysed yet
Praesumebam quidem iustitiam tuam fratris mei Magnilli sinceris actibus adfuturam ,sed fide cognitionis audita. quam bonis omnibus adventantium sermo patefecit ,admodum gratulatus sum, quod illi aequum iudicem fortuna praestitit. ago igitur gratias pro amici tui securitate, cuius innocentissimam vitam sententiae testimonio conprobasti, et spero contemplatione tua brevi ceteras infortunii eius reliquias submovendas. itaque ut promptius partes ingenitae tibi aequitatis adripias, precator accedo, memor semper futurus beneficii tui, si eum, quem constanter purgare dignatus es, tandem securitas plena respexerit.