Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXIIII (CXIIII).
Symmachus, Epistulae 9.125
Not analysed yet
Coactum te licet fatearis, ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero ,quod nie stili honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. sed videris. qui fuerit auctor muneris tanti; mihi ex illis litteris non honos tantum, sed gaudii fructus evenit. didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem simulque res turrbidas in tranquillum redire. quae bona, etsi honoris tui necessitas coniungit ,meum tamen animum tamquam duplicata iuverunt. sed ulteriora metuentes nondum explet hic nuntius, quamdiu in alterara messem procedat ratio conditorum. facito igitur sciam, quid invehant horreis dies singuli. ut voluptas otii mei cum patriae copiis augeatur.